monumenta.ch > Hieronymus > sectio 38 > 10 > CAPUT XVII. > bnf7296.13 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p21, U 3 > 35 > 19 > sectio 108 > sectio 25 > 14 > . . . > sectio 22 > 9 > 3 > sectio 68 > 47 > sectio 19 > sectio 17 > Proverbia, 16 > sectio 4 > bnf16236.13 > sectio 35 > sectio 2 > sectio 135 > 5 > 20 > 10
Cassianus, Collationes, 3, 20, IX. Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda. <<<     >>> XI. Venialium peccatorum non debet nos capere oblivio, sed mortalium dumtaxat.

CAPUT X. De satisfactionis indicio, et oblivione praeteritorum criminum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Noverimus autem nos, ut saepe diximus, tunc demum pro praeteritis satisfecisse peccatis, cum ipsi motus atque affectus per quos poenitenda commisimus fuerint de nostris cordibus amputati. Quod tamen nullus obtinere posse se credat, qui non prius ipsas causas atque materias pro quibus in illa collapsus est crimina omni spiritus fervore succiderit; ut, verbi gratia, si in fornicationem vel adulterium perniciosa feminarum familiaritate collapsus est, summa festinatione etiam ipsum earum devitet aspectum; aut certe, si per abundantiam vini epularumque est nimietate succensus, illicitam ciborum crapulam summa districtione castiget.
2 Et rursum, si in periurium, aut furtum, aut homicidium, aut blasphemiam, pecuniarum desiderio atque amore corruptus incurrit, materiam avaritiae illectricem suae deceptionis abscindat. Si in iracundiae vitium superbiae passione propellitur, arrogantiae ipsius fomitem summa humilitatis virtute convellat. Et ita ut unumquodque peccatum possit exstingui, causa atque occasio per quam vel ob quam admissum est debet primitus amputari. Isto etenim curationum remedio, ad oblivionem quoque admissorum criminum sine dubio pervenitur.